- LEX Anglorum in Britannia
- LEX Anglorum in Britanniae Germanorum moribus orta,triplex fuit, Lex Occiduorum Saxonum, Lex Merciorum, et Lex Danorum: quibus----- Facies non omnibus una,Nec diversa tamen, qualem decet esse sororum.Omnium primus leges in scriptis edidit Ethelbertus, Cantii Rex Sec. 6. sed breves illas et satis rudes. Huic proximus Inas Occid. Saxonum Rex Sec. 8. Post hunc Offa Rex Merciorum legislator: exin Alfredus, trium priorum recognitis legibus, quidquid in iis dignum, in suas transcripsit, et Anglis, quo iam tum nomine continebantur Saxones et Iuti, omnibus imposuit observandas. Post eum Eduard. sen. Aedelstans, Edmundus, Edgarus, Edelredus Saxones, et Canutus Danus suas deprompsêre leges, generales plerumque singulas, quoad prohibitionis canonem, sed in irrogandis mulctis, Danos respicientes iuxta consuetudinem Danicam, Anglos iuxta Anglicam, et Mercios iuxta Mercianam. Verum sustulit discrimeu hoc Eduardus Confessor, et suam dedit parem omnibus et communem, quae Lex Communis, s. S Eduardi dicta est. Gul. dem Conquestor, leges Danorum et Norvegensium iterum suscitaturus, precibus suorum destitit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.